Extrait du procès-verbal de l’enquête réalisée par les commissaires du Roi Henri III, Jean, Abbé De La Grâce-Dieu et Hubert Hosat sur les exactions des baillis du Roi-Duc1
5-15 février 1237 (n.st.), Bordeaux, dans la grande chambre du castrum royal
[...]
De dictis testium juratorum
Jurati igitur deposuerunt, quod cum testium juratorum, tempore regum Henrici et Ricardi2 fuerit terra in bona et debita libertate, mortuo rege Ricardo per albergagias, questas, exercitus, et alias exactiones indebitas, Mercadarii, Martini Dargais et multorum aliorum ruptariorum, quos constituerat senescalcos3 domnus rex Johannes4 fuit terra deserta et desolata sicut nunc est, et tandem idem rex veniens ad terram et sic esse reperiens5, eos restituit in pristinas libertates, sicut in premissis litteris continetur, et cum hominibus ad propria reversis fuisset aliquandiu terra in bono statu, et populosa, tandem idem rex constituit senescalcum Reginaldum de Ponte dictum Palmarium6, retentis sibi terre redditibus ad eos recipiendos Templariis constitutis, et ideo idem Reginaldus paupertate compulsus exercuit albergagias, questas, et alias exactiones indebitas quas ruptarii exercuerant, et ad instar ipsius, hoc fecerant fere omnes senescalci qui ei postea successerunt, cum tamen nec albergagias nec questas, nec exercitus se debere regi, vel senescalco, seu preposito vel aliis ballivis eius, nec alia jura nisi que, et quando, et qualiter inferius subsecuntur, nec alia seu aliter memorati reges Henricus et Richardus consueverant recipere tempore suo in terra ipsorum.
De juribus regiis
Jura igitur domni regis hec terre dicebant in terra ipsorum.
[1] Milites faciunt sibi homagium et de certis rebus quas ab ipso tenent faciunt sibi exercitum vel unius militis vel duorum vel scutarii et cum armis determinatis et certis prout de antiqua consuetudine determinatum est et certum. Quicumque tenet res que debent exercitum vel unius militis vel duorum nisi privilegio tueatur secundum partem quam tenet facit partem expensarum ei qui facit exercitum domno regi. Et scitur quis debet facere propter hujus exercitum libere sine qualibet exactione domni regis vel ballivi sui debent tenere milites, et alii qui habent terram exercitus, homines et omnes alias res suas.
[2] Agricole debent questam XLa librarum domno regi a festo sancti Michaelis usque ad festum Omnium Sanctorum quam assignavit inclite recordationis domnus Johannes rex ad sustentationem certorum pauperum qui pascuntur et vestiuntur ab archiepiscopo Burdegalensis, in domo ejusdem archiepiscopi, propter illos et alios quosdam redditus quos idem rex ad hoc faciendum archiepiscopatium assignavit.
[3] Quando rex mittit senescalcum suum cum litteris suis patentibus, ipse debet primo jurare quod eos conservet fideliter et regat secundum approbatas et antiquas terre consuetudines quamdiu fuerit senescalcus, et milites, burgenses, et agricole, debent postea sibi jurare quod erunt sibi fideles ad regendam et tenendam terram domni regis.
[4] Predictam XLa librarum questam debent soli homines domni regis et illi qui tenent allodium domni regis, secundum quantitatem qua tenent, nisi illud allodium debeat exercitum, qui liberet eum ab huius prestatione. Debetur autem a festo sancti Michaelis usque ad festum Omnium Sanctorum sine pena seu gadio. Sed a festo Omnium Sanctorum deberetur pena seu gadium V solidos a qualibet parrochia non solvente.
[5] Parrochie et loca que debent istas XLa libras sicut propria domni regis pro maiori parte sunt hec, Au Torne7, Tavanac8, Sen Cabrasi9, Baurih10, Cambas11, Quinsac12, Camlanas13, Senac14, viculus quidam in parrochia de La Trena qui dicitur Puhsolas15, Lobaut16, Sadirac cum Corcoiac17, Lenhan18, Au Pot19, Cursan20, Sen Quintin21 cum Sen Daunes22, viculus quidam in parrochia de Nariian qui dicitur Tuzinhan23, Lopa24, Bonetan25, de Faurgas pauci qui sunt domni regis26, viculus quidam in parrochia de Salabove qui dicitur Dauvihau27. Item viculus quidam in parrochia de Tressas qui dicitur Durmanda28. Item in parrochia de Boliac29, de Floirac30, quidam pauci homines domni regis. Item in honore de Bares quidam pauci31.
[6] Sunt alie parrochie et loca que sunt etiam pro-pria domni regis pro maiori parte, et allodium habentia et ideo debent certus redditus annuos, scilicet parrochia sancti Hylarii32, que debet turri Burdegalensis V solidos. Item parrochia de Lesteac33 que debet eidem turri V solidos. Item parrochia de Sen Lobes34 viginti solidos censuales eidem turri. Quinssac de Bares35 XVII [p. 129] capons annuatim, quorum duo sunt. P. d’Airea preposito infeodato, et sociorum ejus qui debet V solidos de sporle. ltem parrochia de Logoiran36 X solidos annuatim turri Burdegalensis. Item parrochia de Fau37, vaccam variam, et circulum honustum de gallinis de sporle. Item sunt quedam alie parrochie et quedam loca ubi sunt homines domni regis, et debent tamen exercitum, Sanctus Germanus38, La Ramonenga de Salabove. Item Camiacs39, de Cronhon40, item Melacs41 de Tressas, Balantinan, de Nariian42. Item quedam parrochie que debent predictas XLa libras debent alia iura, ut parrochia de Bonetan, censum octo solidos, in festo sancti Hylarii. Item Cursans XV solidos et IIIIor denarios de XX solidos de sporle, quia domus Silve Maioris43 tamen occupavit, quod quatuor solidos et octo denarii super ipsam cadunt. Item Au Pot VIII solidos de sporle. Item Lobaut octo solidos de sporle. Item quidam homines de Silva pro usu nemoris de Capian44, unum carrum de lignis ad opus circulorum. Item habet iusticiam omnimodam in hominibus predictis qui proprii sunt et immediate pertinentes ad dominum regem.
Hec sunt que ab antiquo debebantur domno regi, scilicet quod superius est expressum.
[7] Postea vero cum prelati ad quos pertinet negocium pacis sicut et fidei contra multos et magnos exercitus ruptariorum non possent tueri subditos in tranquillitate debita et consueta, tam ipsi quam subditi, vocaverunt ad hoc faciendum, brachium seculare, comitem Pictaviensis, et cum se excusaret dicens quod non haberet unde viveret in terra preter illas, XLa libras, concesserunt sibi quod quando ex inprovisoa clamaretur Biafora et in persecutione unimicorum pacis cum superveniente nocte non posset pervenire ad villam vel castrum ubi venalia invenirentur, haberet albergagiam in agricolis, villarum forentium cujuscumque essent agricole et per bonos homines terre albergatores dimidientur, per multas villas et per singulos agricolas, ita quod nullius guareturb, exceptis tamen locis que immunitate ecclesiastica gaudere solent, vel privilegio domni regis. Quoniam tamen albergie domni regis recipiuntur, non debet aliquid animal interfici, nisi porcus, vel aries, vel anseres, vel galline.
[8] Item quod haberet duos mandatores, seu cita-tores, et exploratores excessuum, unum a Luberto et infra, et unum a Luberto45 et supra, et singuli illorum possent comedere semel in anno apud singulos, de illis que agricola comederet et pararet sibi, et debent poni et deponi de consilio et consensu proborum hominum terre.
[9] Item concesserunt sibi quod haberet judicium sanguinis, mortem scilicet inferens vel membrorum mutilationem, sicut est justicia de violatoribus pacis, ut sunt ruptarii et depredatores. Item de insidiatoribus publicis stratis. Item de nocturnis populatoribus domorum, agrorum et vinearum, de opprimentibus mulieres per violentiam et de quibuscumque furis. De hiis inquam justiciam concesserunt sibi pro pace tuenda, et ratione istorum excessuum fidantiam super omnes laicos cujuscumque homines essent, ipse tamen domnus rex sicut credimus dedit postea vicarias suas paucis quibusdam militibus qui istam sanguinis iusticiam vice ipsius exercent in toto vel in parte, et in aliquibus locis que sunt domni regis sicut domino de Benaujas46, et domino de la Trena, et domino de Bairas47, et domino de Montisferrandi48. Privilegia etiam dedit sicut dicitur Silve Maioris super hoc, in hominibus ejusdem monasterii. Item concesserunt sibi quod si prepositus domni regis vellet pignorare aliquam rebellem vel volentem sibi resistere, posset mittere ad parrochias quascumque vellet pro aliquibus hominibus expeditis ad auxilium suum, quos si non possent eadem nocte venire ad pro-pria, deberet ipsos procurare secum prepositus alioquin non.
[10] Item concesserunt quod cum dominus rex vel ejus senescalcus insultum fecerit in civitatem, burgum, vel castrum cum militibus et communis civitatum et burgorum, et per insultum sine obsidio ne capi non poterit, tunc demum cum obsederit et non ante debent venire vocati agricole regis ad facienda illa que hujusmodi homines rudes et inhermes scient et poterunt facere. Aliter agricole domni regis non debent exercitum, sed nec agricole militum debent exercitum, quia domni ipsorum sunt in exercitu, vice ipsorum et sua. Nec agricole ecclesiarum quia vice eorum et sua non minus pugnant ecclesie orationibus quam laici armis. Quicumque tamen potest et debet arma portare, debet venire cum armis audito clamore de Biafora, contra insultum vel rapinam presentem in terra ipsa factam a quibuscumque violentis, et quicumque non venerit debent talem penam seu gadium qualem statuerit dominus terre, cum probis hominibus terre, quia nulla certa pena super hoc est statuta, sed secundum diversa tempora diverse fuerunt statute pene, prout statuta pacis diversificabantur.
[11] Omnia predicta jurati dixerunt esse usitata et consueta fuisse tempore regum Henrici et Ricardi, et predictas libertates habuisse videlicet quod non teneantur ad albergagias regis vel senescalci vel prepositi, vel alicujus alterius nisi sicut superius est expressum. Item nec ad exercitum nisi sicut supra scriptum est. Item nec ad aliquas questas seu tallias regi, vel alicui alii prestandas in aliquo casu. Item quod non trahantur ad judicium nisi apud Silva, a Luberto et supra, et a Luberto et infra, apud Burdegalam, vel in terra ipsa ubi voluerit bajulus regis, extra Silvam. Item quod si judicatum fuerit contra aliquem in locis predictis extra Burdegalam possit appellare ad curiam domni regis Burdegalensis. Item quod quicumque fuerit maior seu minor clericus, miles, burgensis, vel agricola possit dimittere terram suam filios et filias vel alios quoscumque heredes vel successores suos, sub tutela vel cura cujuscumque voluerit, et quod rex vel bajuli ipsius terram vel filios vel filias decedentium non debeant occupare.
[12] Item tante libertatis se esse dixerunt jurati in personis et rebus suis, quod quilibet francus domni regis eo et bajulo ipsius irrequisito potest vendere allodium suum quod tenet a rege cuicumque voluerit, qui inde faciat servitium regi, et quod ipse inde debebat facere, et cum pecunia eadem eo vidente recedere, ad quamcumque terram voluerit et se facere hominem seu francum alterius et hac libertate usi sunt semper in tempore regis cujuscumque pacifice et quiete. Requisiti quando totam libertatem habuerunt, dixerunt quod cum rex Karolus adquisivit terram a Sarracenis duxit secum milites et alios nobiles ad soldatam. Minores autem secuti sunt exercitum ejus sine soldata, et ideo militibus quibus minus tenebatur eo quod propter soldatam venerant dedit possessiones quas habent sub certo servitio exercitus, minoribus autem quare gratis venerant et quare gaudebat de populatione terre, liberas tradidit possessiones, et eos francos id est liberos constituit. Hoc solum injungens quod juvarent ipsum ad tuendam terram, sicut supra scriptum est. Unde nec predictas XLa libras ab initio debuerunt, sed avus vel proavus Gaillardi de La Lande tunc ballivus regis petiit ab hominibus de Inter duo Maria, quod darent sibi equum XLa librarum, et quedam parrochiarum dederunt sibi predictum equum, alie nichil voluerunt dare, et ideo quedam tributarie alie libere remanserunt a prestatione quadraginta libras quare quilibet eis succedens bajulus, eas voluit habere. Item census et sporle suprascripti fuerunt assignati a parrochiis pro protectione et defensione ipsarum quod vulgariter captenhs appellatur. Item jurati dixerunt quod eorum libertas et libera [p. 130] consuetudo erat tempore predictorum regum, Henrici et Ricardi, quod unicus esset senescalcus totius terre regis in archiepiscopatu Burdegalensi et Auxitano49 et unicus prepositus Inter duo Maria, cum duobus mandatoribus supradictis, nec fiebat substitutio senescalci, immo non est diu quod primo fuit facta, et hoc destruit totam terram.
Hoc sunt injurie generales contra libertates terre quas jurati deposuerunt coram inquisitoribus [...].
a) Sic pour improviso.