Navigation – Plan du site

AccueilNuméros35Éditions du dossierTranscription of the Latin Transl...

Éditions du dossier

Transcription of the Latin Translation of Pietro della Valle’s Risāla

Michael Weichenhan
p. 245-262

Résumés

Pietro della Valle avait préparé une traduction latine du texte persan de sa Risāla qu’il voulait publier en même temps que l’original persan en 1633 en Italie. Cela n’a visiblement pas été le cas. L’Epistola latine est donc imprimée ici pour la première fois. Elle appartient à l’histoire de la mission catholique en Perse au xviiᵉ siècle et a été dédicacée par della Valle aux carmes déchaux d’Ispahan.

Haut de page

Texte intégral

1The following text of Pietro della Valle’s Epistola is not an edition in the strictest sense as it presumes to be. It merely offers a simple transcription of the Latin translation of the original Persian version, the Risāla-yi Pirūs dillā Vāllī, which the author made himself in the years 1631 or 1633, as can be seen from the (subsequently revised) remark on fol. 2v.

2It seems that only one copy of the Latin text still exists, namely in the manuscript of the Vatican Library: Rome, BAV, MS Borg. lat. 545, fols. 44r-58v. In this manuscript the Epistola is meaningfully connected with the Dialogus cum Sarraceno of Ramon Llull (fols. 1-43), but features a different pagination. Our printed text presents this version; the aim was to put the handwritten text into a form that would be as easy to read as possible. For the sake of readability, the orthography and punctuation were standardized, whereas emendations were made only in such places where the existence of a mistake is obvious. Therefore, abbreviations were resolved and only proper names were capitalized. These changes were made without indication, while emendations are explicitly noted. Where the conjectured text must remain uncertain because letters or words are illegible, the space is marked by [?...?]. Brief additions in the margin are incorporated in the text, marked with the editorial insertion [in marg.: etc.].

3Since Catherina Wenzel has sufficiently reconsidered the content, purpose, and historical context in her introduction to the Risāla, I will restrict myself to a few remarks:

  1. The present text has a form which was obviously intended for publication. This is proved, amongst others, by the note “imprimatur” at the end of the letter followed by the indecipherable name of the censor. The text was written by the hand of a scribe that differs from that of the author, as the correction on fol. 2v makes clear. The shape of the lettering is carefully designed, each page has 25 lines, and at the end of each page a custode marks the transition to the following page.
  2. The sudden break off at the beginning of Chap. 3 on the veneration of holy images is therefore very strange and remains inexplicable.
  3. Della Valle’s Latin translation, especially in the Epistola, strictly follows the Persian wording, i.e. he translated according to the principle of verbum de verbo. Sometimes this makes it difficult to understand the meaning of some phrases, since a number of offences against ‘Latinitas’ occur.
  4. In the notes, the biblical passages were verified against the (Latin) Vulgate, which Pietro, however, did not use in his Epistola. In addition, some references were made to the decisions of the Council of Trent, as far as they concerned aspects that had been raised during Muslim-Christian debates in Isfahan. These references make it clear that the Counter-Reformation allowed only a little leeway to a Catholic. In some respects, the themes were already framed by the European interconfessional conflicts, e.g. the criticism of the authenticity of the biblical tradition brought to mind the criticism of the authenticity of the Latin Bible by Protestants no less than the dispute about the existence of sacred images and their veneration.

Text

[1r] Epistola Petri a Valle Peregrini patricii Romani ad nobilem Persam Mir Muhammed Abd’el Vehabi Sphahanensem de quibusdam controversiis fidei inter Christianos et Muhammedanos, Persico sermone conscripta Sphahani anno Domini 1621 et nunc in lucem edita cum interpretatione Latina eiusdem auctoris

[2r] Reverendissimis patribus Carmelitis discalceatis ceterisque omnibus Christo devotis Sphahanense collegium linguarum orientalium sanctissimis apostolis Petro et Paulo dicatum incolentibus Petrus a Valle Peregrinus patricius Romanus salutem plurimam dicit

4Ex seminibus Persici idiomatis, quae vos, reverendissimos patres, piique ac studiosissimi linguarum orientalium cultores, in aridam profecto ingenii mei, vestro tamen labore excultam terram ab initio iecistis, exigui quiden fructus, quem collegi, merito vobis ipsis debitas offero primitias, epistolam scilicet, quam ab hinc decem [in marg.: duodecim] circiter annis, cum et ipse vobiscum in Perside versarer, nobili illi viro Sphahanensi, quem nostis, Muhammedis perfidiae sectatori sicut et nominis consorti, conscripsi, occasione cuiusdam disputationis de rebus ad fidem pertinentibus coram ipso habita; non quidem sperans me facile illi, quod cupiebam, persuasurum brevi admodum meo et adhuc rudi sermone: sed cupiditate adductus instituendae consuetudinis, ut adversus eorum sectam non prohibentibus id Persis scriberetur; quod hactenus a nostris per tot saecula lingua illis nota factum fuisse mihi non constat, cum tamen certo sciamus omni tempore quotcumque insur- [2v] rexerunt sectas non aliis armis quam scriptione et libris impugnatas atque extinctas fuisse. Insuper optabam, ut Muhammedani huiusmodi incitamento, cui propterea acrimoniae aliquantulum data opera admis{ev}eram, ad inscribendum compulsi, omnia vel occultissima sectae venena protinus evomerent, quo magis opportuna medela a nobis excogitari, et maioris efficacia ad illos sanandos applicari possit; quod verumque, uti exoptaveram, felicissime evenit.

5Hanc igitur epistolam ibi iampridem vobis manuscriptam oblatam vestroque tunc temporis comprobatam calculo, ex Italia mox in Persidem accuratius castigatam et Latina adiuncta interpretatione, impressam remitto, ut typographiae beneficio multiplicatis exemplaribus facilius quamplurimis aliis Muhammedanis, eadem, quae illi ea die adversus nos inepte blaterantibus pro responsione legendam proponere valeatis, quod perutile futurum, iam tum vobis videbatur.

6Refutationem vero apologiae, quam adversus eam post discessum meum ex civitate Sphahan insipientes isti Muhammedici dogmatis propugnatores festinanter et admodum diffuse scripserunt, mittam etiam aliquando Deo favente; hucusque enim tum ab itinerum a me peractorum continuos labores, tum, post reditum in patriam, ob animi [3r] in alia necessariam distractionem, eiusmodi negotio operam dare minime potui; sed cum primum tantisper quietis nactus ero, in illud omni conatu pro viribus incumbere non desinam. Interim, si quid in hisce scriptis reperitur boni, vestrum penitus recognosco; quidquid enim huius linguae scio, apud vos addiscere coepi; quodcumque vero indocti et minus ad rem facientis offendetur, imbecillitatis id mea fuisse, certum est. Latinae tantummodo interpretationis inelegantiam excusetis rogo, quippe qui compertum habetis, Persicis phrasibus locutiones Latinas non bene respondere posse, praesertim cum fideliter et non ad sensum modo, verum etiam fere ad verbum hic feci, interpretatur. In argumentis autem meis, quod parum roboris et non multum efficacitatis prae se ferre videbitur, non dubito quin excusatione dignum censeatis, cum contra Muhammedanos neque sanctorum patrum testimoniis neque conciliorum sacris canonibus, quos illi nullo pacto admittunt, ea fulcire potuerim neque auctoritate ipsiusmet sacrae scripturae. Cuius quidem tres tantum partes, Pentateuchum nempe Moysis, Psalmos Davidis et Evangelia, fatentur ipsi inter canonicos libros, Divino spiritu afflante conscriptos esse [3v] adnumerandas, et una cum libro quodam, quem memorant Abrahami, quamvis nullibi extet et cum execrato eorum Alcorano, quaecumque continent haec quinque volumina de fide esse arbitrantur, cum tamen libros illos sanctos, Pentateuchum nimirum, Psalmos et Evangelia, apud nos non nisi corruptos reperiri malitiose opinentur, nec eorum auctoritatibus, nisi admodum parce mihi utendum duxi.

7Ceterum, valete commilitones dilecti, quibus et ipse aliquando licet immeritus in pugnam adversus errores arma tuli meique vestrum observantissimi in assiduis precibus, quas ad Dominum quotidie effunditis, ne sitis immemores.

Romae, natali meo, tertio Idus Aprilis M D C XXX III

[4r] Epistola Petri a Valle Peregrini patricii Romani ad latus famulorum protectoris dominationis Mir Muhammed Abd’el Vehabi de quibusdam rebus ad fidem Christianorum pertinentibus

8Postmodum.a [in marg.: aPraemissis scilicet honorificis nuncupationibus et officiosis de more verbis.] Menti lucidae solis illuminatrici tectum et occultum non maneat, quae huic pauperi proposita sunt, haec esse. Ab hinc aliquot diebus, cum in domo prosperitatis vestrae adhaerentias conspicui essemus et congregatio inquirentium sapientiam ad illud latus adventasset in familiari conventu ad invicem sermo incidit de quibusdam rebus ad fidem Christianorum pertinentibus et praesertim super tria capita, verba multa in medium venere. Primo, cur nos, cum legem Moysis et alios libros Prophetarum antiquorum recipiamus, Muhammedem etiam et Alcoranum eius sicut illos non recipimus. Secundo de eo, quod Muhammedani dicunt, apud nos Evangelium et alios libros sanctos recte receptos non extare, quia immutari fuerunt. Tertio, de adservatione imaginum.

9Ad singula haec tria capita tunc ipsis rationi consentaneum responsum dedimus. Attamen quia in domo prosperitatis vestra illa die verba multa et sine ordine fuerunt et quisque loquebatur absque quod [4v] alter alterum bene intelligeret, idcirco omnes illas responsiones, quas ibi ore dedi, nunc scribere volui et in hoc libello [?...?] formulatum Miri praesentare, ut tum ipse, tum alii quoque hospites, qui illa die ibi erant, omnia attente absque vociferatione et absque impedimento legantet veritatem rerum huius partis melius possint intelligere. In quo mihi gratificari expecto, hoc est, ut a principio usque ad finem totum legant et omnia, quae scripsi, accurate meditentur, et insuper, dies prosperitatis et dominationis perpetuari sint.

Caput primum
De receptione prophetarum et librorum

10Recte dicitis vos a Christianis legem Moysis et Psalmos Davidis et Evangelium domini nostri Jesus et alios libros sanctos, qui in testamento veteri et in testamento novo scripti sunt, omnes recipi: sed Alcoranum Muhammedis non recipi et Muhammedem prophetam non dici. Rationes huius rei multa sunt et de cunctis verbum fieri cum brevitate non potest. Ex illis autem omnibus ego quatuor tantum in medium adducere volo, ut vos intelligatis et videatis verba Christianorum inepta non esse, ut sapientes vestri existimant.

  • 1 See Matthew 24:5, 23‒24.

11Prima igitur ratio, cur nos Muham- [5r] medem et Alcoranum eius non recipimus, haec est, quia in Evangelio sancto scriptum est dominum nostrum Jesum nobis iussisse oreque benedicto eius annuntiasse et vehementer comendasse, ut invigilemus, quia post eum [?] in mundo quidam homines venturi erant falsa dicentes, ego propheta sum, et multos homines decepturi erant et quamplurimi hominum mediante fallacia eorum una cum eis in Infernum erant ituri.1 Quapropter semper invigilaremus nec verbis illorum hominum fidem praestaremus et insuper, ut quicumque veniret, non modo qui homo esset, verum etiam, si angelus foret et nobis verba de fide faceret, quae contra verba illius domini nostri Jesus et contra verba aliorum prophetarum antiquorum essent, illi fidem non habeamus, quia mendax est et talis vir nobis anathema sit, quia propheta non est, sed Sathana.

  • 2 Matthew 24:24.
  • 3 Mark 13:6, 21‒22.
  • 4 Luke 21:8.

12Et hoc non una tantum vice, sed multifariam dominus noster Jesus iussit; non in uno tantum loco Evangelii sancti, sed in multis et distincte scriptum est, sicut vos propriis oculis potestis intueri in Evangelio, quod lingua Arabica vobis nota in promptu est, in sectione septuagesima octava Matthaei2, et in sectione quadragesima secunda, et quadragesima tertia Marci3, et in sectione septuagesima [5v] quinta Lucae4. Nos igitur, qui de hoc admoniti sumus et a principio hoc verbum benedictum domini nostri Jesus audivimus et sex centum annos ante Muhammedem recepimus, quando videmus Muhammedem venire ex se ipso dicentem, ego propheta, suummet Alcoranum dare et in Alcorano eius verba multa contra verba domini nostri Jesus et contra verba omnium prophetarum antiquorum afferre, quomodo fieri potest, ut illi fidem habeamus? Signa omnia, quae dominus noster Jesus nobis dedit de pseudoprophetis, in Muhammede et in Alcorano eius intuemur; et haec prohibitio, quam dominus noster Jesus nobis iniunxit, ut hominibus, sicut Muhammedem, et libris, sicut Alcoranum, fidem non adhibeamus, in tempore Muhammedis vel post Muhammedem non fuit, ut forte dicamus, dominus noster Jesus Muhammedem inimicum habuit, sive verbum Muhammedis domino nostro Jesu non placuit et hac de causaita iussit et prohibitionem fecit. At prohibitio et iussio domini nostri Jesus sexcentum annos ante Muhammedem fuit et in tempore, in quo Muhammed creatus non erat. Et in illo modo dominus noster Jesus nobis imperavit, non ob mundanas rationes neque ob amicitiam vel inimicitiam aliorum hominum, sed propter salutem animae nostrae tantum sic iussit absque quod in faciem ullius respi- [6r] ceret, quamobrem nos, qui gratias Deo mille vices intellectum habemus et has res omnes sciamus omniumque unius cum alia collationem facimus, quandoquidem recitudinem inspicimus Muhammedem prophetam non dicimus, Alcoranum eius non recipimus, utrumque iuxta verba benedicta domini nostri Jesus anathema facimus.

13Secunda ratio sic faciendi nos haec est, quia ante Muhammedem multi prophetae fuerunt et multi libri fidei scripti fecerunt, de quibus universus orbis dicit prophetas veraces extitisse, et libros eorum libros a Deo fuisse, sicut lex Moysis, Psalmi, Evangelia et alii libri sancti testamenti veteris et testamenti novi, et hic libri in uno eodem tempore et in uno eodem loco scripti non fuerunt, sed uniusquisque in alio loco et in alio tempore, et alter ab altero multis annis et multa via terrae distans; attamen hi libri sancti, ut intueri potest quilibet illos legat in fide, in praecepto, in lege et canone, omnes unicam tantum viam parem ostendunt, unicum tantum verbum par dicunt et denique unicam tantum legem imperant. Modo, post illos et post tot verba rationi consentanea, quae tot millia annorum universus orbis recepit, unicus Muhammed venit, qui omnia verba antiqua de medio [6v] eripuit et absque quod libros alios legeret, ut vosmet ipsi confitemini, qui illum prophetam idiotam vocatis, et absque prius videret, num verba eius verbis prophetarum antiquorum paria venirent apud Arabes, qui viri in lectione versati non erant, librum eius in medium attulit atque in illo verba multa contra omnia verba antiqua posuit, quis ergo vir intellectu praeditus et in lectione versatus erit, qui illi fidem praebeat? Nisi Arabes et Turcae, qui homines indocti erant et tum librorum fidei, tum historiarum notitiam non habebant; et hac de causa mirum non fuit, quod illi crediderint et viam eius, quae propter voluptates sensus facilis est, eum alacritate receperint. Atque Christiani, qui res mundi transitorias et nihili existimant, salutem vero animae tantum inquirunt, in verbo veteri et magis rationi consentaneo firmi persistunt.

14Si Sphahanum magn[u]s aliquis et valde sapiens vir adventaret nobisque annuntiaret regem mundi protectionem in civitate Jerhabad esse: postea nobilis aliquis aut centurio ex exercitu regis veniret idemque nuncium adferret, insuper aliquis homo, pater familias, canis crinibus, vel aliquis vir prudens divitiarum contemptor acce- [7r] deret, et sicut illos diceret regem mundi protectionem in civitate Jerhabad esse et omnes, qui venirent, ita dicerent, postremo vero unicus quidam homo nullius momenti veniret et diceret regem in civitate Seiraz se vidisse, quis tam insanus esset, qui verba tot magnorum, prudentum et sapientum virorum non reciperet et verbo unius tantum hominis ignoti magis fidem haberet? Eodem modo Christiani ex Moyse propheta, ex Davide rege, ex domino nostro Jesu, ex omnibus aliis prophetis antiquis, ex tam magnis praesulibus, doctoribus et sanctis unicum nuncium par habent, hoc est, viam Dei talem esse, mirum non est verba eorum illos recipere et verba unius tantum Muhammedis, qui contra verba illorum loquitur, non recipere.

15Ratio tertia, cur nos ita praestamus, hoc est, quia ante Muhammedem variis temporibus et in regionibus diversis prophetae multi fuerunt et omnes in famulatu Dei (ut videri potest in historiis eorum) uno fere modo vitam pertransiere, hoc est mundum derelinquerunt: homines puri corde et divitiarum contemptores fuerunt, nulli hominum iniuriam fecerunt, in cultu Dei quotidie occupati fuerunt et amore Dei, multa perpessi [7v] sunt, exortationem et praedicationem hominibus cum mansuetudine fecerunt, quampluresque eorum fuere, qui veritatem dicendi gratia perfecta cum patientia occisi fuerunt absque quod unicum tantum verbum capitis eorum salutis ergo dicerent, sicut Zacharias et Johannes Baptista, qui est Jahhia, et alii multi.

  • 5 Qurʾān XXXIII.
  • 6 Exodus 20:17.
  • 7 Leviticus 19:18.

16At Muhammed non ita fecit; hoc modo vitam non pertransiit, mundum non dereliquit, quia divitias quaesivit, celsitudinem et imperium quaesivit, non sicut David mandato Dei per verbum prophetae Samuelis, sed voluntate et dicto propria in virtute armorum et belli; mulieres multas habuit et quasdam ex illis, quas ab aliis viris eripuit; et hoc lingua mea non dico, ex libris vestris notum et famosum est. Attamen super hoc scio, in Alcorano scriptum esse, in capitulo Tribuum vel Amicorum, Deum Muhammedi mulieres omnes fidelium, quae ipsum vellent, concessisse, et unicum hoc ob negotium unum capitulum in Alcorano scripsit.5 O verbum rationi consentaneum! O verbum prophetae! Numquid Gabriel, qui mundus est angelus, de immunditia carnis Muhammedis verba faciet? Forsitan Deus, qui perfecta puritas est, impuritatem carnis Muhammedis adeo aestima- [8r] bit, ut ea tantum de causa nuncium illi et angelum mittat? Numquid Deus, qui perfecta iustitia est, iniustitiam imperabit? Deus, qui Moysi prophetae, ut vosmet potestis videre in lege Arabica sermone scripta, in sectione decima sexta libri secundi ex lege, quando super montem Sinai legem manu propria dedit, in praecepto nono: “ne concupiscas uxorem proximi tui”;6 Deus, qui iussit: “proximum tuum ut te ipsum dilige”,7 nunc propter Muhammedem numquid immutatus est, quod ei mulieres omnes fidelium licitas faciat et veniam det, ut ab hominibus aliis eripiat? Si prophetae, quos nobis viam oportet ostendere, ita se gerunt, nos peccatores in vestigiis eorum quid faciemus? Si ergo ita est, eia Muhammedani, mulieres vestrae in promptu sint, quia prophetae vestri eas omnes volent ac vos tanto amore, iuxta verbum Dei prosequentur, ut vos omnes et mulieribus et honore velint orbare. Proh Deus excelse – quod verbum est hoc? Usquequo domine patientiam exercebis? O homines mundi audite et videte verbum hoc rationi consentaneum non esse et verbum prophetae non esse et, quicumque huic verbo fidem habet, insanum esse. At Kiaab, filius [8v] Zuheir, insanus non fuit, qui huic sermoni fidem non praestitit et uxorem eius Muhammedi noluit dare et valde egregie fecit.

17Denique, si intellectus ex capite vestro non abiit, manifeste videtis Muhammedem virum mundum non fuisse, quandoquidem cum tot mulieribus coinquinatus fuit, hominem mitem non fuisse, cum tanto sanguine manus eius pollutas affecerit; tyrannum fuisse, quia civitates depredatus est et opes pauperum eripuit. In cultu autem divino quid occupatus fuit? Quas molestias amore Dei sustulit? Qui quotidie in negotiis regiminis et imperii occupatus erat et in medio mulierum commodule sedebat. Et si quidam historici et scriptores gestorum eius dicunt Muhammedem exercendi corporis gratia, amori Dei in cubili non dormisse, sed super storeas et similia, respondeo in Arabia, quae regio calida est, super storeas dormire molestum non esse, immo potius iucundum, et complures Indorum et aliarum calidarum regionum homines ob maiorem commoditatem et frigiditatem simili modo super mattas dormire. Praeterea dico vere se exercere non consistere in rebus exterioribus, quas homo boni nominis luerandi gratia in conspectu tantum [9r] hominum ostendat, sed veracem exercitationem illam esse, quae quis in primis in intimo cordis proprii se exercet, privando semetipsum voluptatibus sensus et omni desideria, quod mundanum sit, quamvis licitum. Quid prodest igitur Muhammedem super mattas dormisse ante oculos hominum et cor eius, ut in operibus ipsius manifestum est, quodcumque carni iucundum est, quamvis illicitum foret, ut adulteria et opes vi ablatae et sanguis inique sparsuset regimen et imperium iniuste occupatum, tantopere appetisse? Veritatis autem dicendae gratia et praedicationis faciendae tantum abest, ut capite vellet orbari vel aliquantulum molestiae ferre, ut potius declarationem legis eius gladius tantum et tyrannide pronunciarit et legem eius bello tantum et occisione hominum dilatarit. Hominem igitur, qui tali modo vitam pertransiit, quis postest dicere prophetam, nisi ille, qui librum alium praeter librum eius non vidit?

  • 8 Matthew 7:16.

18Dominus noster Jesus, ut in sectione decima quarta Evangelii Matthaei scriptum est, dixit de prophetis veracibus aut mendacibus cognoscendis: “ex fructibus eorum”, hoc est ex operibus, “cognoscetis eos”.8 Nos igitur ex operibus Muhammedis bene cognosci- [9v] mus illum prophetam veracem minime fuisse.

19Quarta ratio, cur nos illum et opera illius non recipimus, ea est, quia in Alcorano vestro in locis multis scriptum est, dominum nostrum Jesum prophetam veracem esse et viam eius viam veracem Dei. Haec igitur verba Muhammedis, quae in Alcorano scripta sunt de veritate prophetiae domini nostri Jesus, aut veracia sunt aut mendacia. Si mendacia sunt, omni pacto Muhammed mendacium dixit et in Alcorano mendacium scriptum est, et hac de causa recipi non debet, quia homo vel liber, qui mendacium unum dicit [super lineam: multa mendacia dicit] et nihil ex eo rationi consentaneum aut fundatum est. Scimus vero vos asseverare omnia verba Alcorani et omnia verba Muhammedis veracia esse et haec testimonia, quae in Alcorano sunt de veritate et veracitate domini nostri Jesus, omnia vera esse. Ergo si ita est: si dominus noster Jesus, ut vos dictis, propheta verax et rectus fuit et via domini nostri Jesus via Dei fuit, per viam eius, quae verax est et via Dei est, oportet ire, non per viam Muhammedis aut per viam Alcorani, qui adversus viam veracem domini nostri Jesus et contra viam rectam omnium [10r] aliorum prophetarum verba facit. At forsitan vos dicetis Muhammedem Alcoranem eius contra dominum nostrum Jesum et contra prophetas alios verba non facere. Ego modo vobis ostendam.

  • 9 Matthew 5:27; Luke 16:18.
  • 10 Concilium Tridentinum, Sessio XXIV, Doctrina de sacramento matrimonii: “Matrimonii perpetuum indiss (...)
  • 11 Qurʾān IV, 3.
  • 12 Matthew 5:32.
  • 13 Matthew 5:32.

20Dominus noster Jesus imperavit, ut in Evangelio sancto scriptum est in sectione quinquagesima nona Matthaei, et in sectione sexagesima Lucae, multas mulieres habere illicitum esse et uni homini unam tantum mulierem licitam esse,9 eodem modo, quo ab initio Deus Adae claro unam tantum mulierem, Heuam, non multas, creavit.10 Muhammed adversus hoc verbum veniam dat de multis uxoribus accipiendis.11 Dominus noster Jesus iussit, ut in eadem sectione et in sectione nona Evangelii Matthaei scriptum est, repudium mulieris illicitum esse.12 Muhammed dicit esse licitum. Dominus noster Jesus dicit, ut scriptum est in Evangelio in sectione quinquagesima nona Matthaei, quicunque mulierem accipit, quae ab alio viro repudiata est, eum cum illa muliere adulterium facere, et si mulier marito nubat, qui mulierem aliam repudiavit, illam mulierem cum illo viro adulterium facere.13 [10v] Muhammed adversus eum dicit unicuique, qui mulierem aut virum repudiavit, mulierem aliam aut virum alium acceperit, licitum esse, et alia multa verba sicut ista, quae ego brevitatis causa praetereo.

21Sic igitur dicere contrarium est an non? Duo res contrariae in uno loco in eodem tempore ita et nequaquam, in uno tantum praecepto et licitum et illicitum non potest esse. Ex duobus necesse est, ut unum verax sit, alteram mendax. Alcoranusmet testimonium praebet verba domini nostri Jesus veracia esse, ergo verbum domini nostri Jesus, quod verax est, debet audiri, et Mohammed et Alcoranus cum verbis eius a ratione dissonis debet relinqui.

Caput secundum
De eo, quod Muhammedani dicunt Evangelium et legem Moysis et alios libros sanctos apud Christianos recte scriptos non extare, quia immutari fuerunt

  • 14 Cf. Qurʾān V, 13. See Goldziher, “Ueber muhammedanische Polemik”, p. 363‒380; Jeffery, “Ghevond’s T (...)

22Verbum hoc, quod doctores vestri dicunt, nos scilicet Evangelium et legem Moysis et alios libros sanctos recte scriptos non habere, et eos corruptos fuisse,14 rationi consentaneum non est, et ut falsitatem [11r] eorum vobis ostendere, audite.

23Si Evangelium et lex Moysis et alii libri nostri recte scripti non sunt, vos Evanglium aliud aut legem aliam Moysis, quae recte scripta est, in medium adferte, et omnia errata, quae nos in illis fecimus, dicite et nobis ostendite. Attamen scio a vobis hoc fieri non posse, quia in universo orbe Evangelia et libri sancti alii non sunt quam illi, quos nos habemus. Quomodo igitur potestis dicere illos immutatos fuisse, si hanc immutationem non potestis ostendere? Forsitan dicetis hanc immutationem Evangelii in tempore antiquo fuisse factam et nunc in promptu non esse librum in illo modo, quo fuit ante quam immutatus esset, sed in illo tempore doctores vestros vidisse Evangelium et alios libros sanctos scriptos, in tempore antiquo ante immutationem, quam nos fecimus alio modo scriptos fuisse. Ergo, si ita est, doctores vestri, qui in illo tempore fuerunt et errata a nobis facta viderunt, quare verba errata nostrorum et verba recta, quae prius essent, non scripserunt, ut memoria de illis ad nos perveniret? Quare unum ex Evangeliis vel unum ex illis libris sanctis antiquioribus non adseveraverat, ut nobis errata et men- [11v] dacia nostra ostenderent? Nos optime scimus, doctores vestros ita non fecisse, quia id facere non potuerunt, nam verbum eorum de immutato esse Evangelio mendacium erat.

24Insuper dicam, si Evangelium immutatum fuit, quare doctores vestri non dicunt, quisnam Evangelium immutaverit, ubi fecerit et quando fecerit? Vos ignoratis, quisnam immutaverit Evangelium et alios libros nostros, nescitis ubi immutati fuerint quandove immutati fuerint. Ergo omni pacto necesse est, ut confiteamini vos nescire, quid dicitis. Sed magistros antiquos vestros ob inimicitiam veritatis nostrae ita dixisse et vos absque quod videatis, utrum verbum eorum verax sit an non, mendacium eorum recepisse.

  • 15 Cf. Concilium Tridentinum, Sessio IV, Decretum de canonicis scripturis: “Si quis autem libros ipsos (...)

25Nos ita non facimus, sed Evangelium et alios libros sanctos antiquissimis temporibus exaratos, qui in bibliothecis nostris quamplures extant, in medium adferimus et ostendimus uniformes esse cum illis, quos modo legimus, et semper uniformes fuerunt a principio sexcentum annos ante Muhammedem usque ad hoc tempus. Et quando homines quidam execrandi venerunt, qui , si non Evangelium et alios libros sanctos corruperunt, quia forsitan manus eorum in tantum [12r] nefas non se extendit, explicationem nihilominus Evangelii et explicationem aliorum librorum sanctorum recte non scripserunt, sicut fecit doctor illorum haereticorum Europaeorum, quos de nomine doctorum eorum Luteranos vel Calvinistas dicimus et plures eorum inter Anglos, qui Sphahanum adventant reperiuntur.15 Nos in illo negotio, quod ob veritatem fidei magni ponderis erat, cito perfecta cum diligentia animadversionem fecimus (ut ex historiis nostris notum est) et libros declarationis illorum execrandium non recipimus, declarationes illos in ignem proicimus et universo orbi nuntium dedimus, talem hominem in tali loco, in tali tempore, declarationem talis libri corruptam fecisse, tale verbum de medio tulisse vel †in medium auxisse†, declarationem illius hominis cum declarationibus antiquioribus, quas universa congregatio fidelium recipit et nos in medium adferimus, coaequalem non esse; declarationem illam recipi non debere et sic ex facie veritatis universus orbis verbum nostrum ratione consentaneum agnovit.

26Alio modo super hanc sermonem verba facere volo. Evangelium sanctum in una tantum regione [12v] vel unica tantum lingua, sicut Alcoranus vester, scriptum non est. Laus Deo excelso in omne regione orbis Christiani multi sunt et in singulis linguis eorum Evangelium scriptum habent. Igitur, si homo aliquis Evangelium et alios libros sanitos nostros corrupisset, procul dubio in una regione et in una tantum lingua illam operam fecisset et necesse esset, ut libri illius hominis corrupti ab illorum libris, qui corrupti non fuerunt, diversi essent. Attamen hoc non accidit, quia in omni regione et in omni lingua Evangelium, quod nunc habemus, uniforme est. Quomodo igitur immutatum fuit, quandoquidem hanc immutationem in medio non videmus?

27Forsitan dicitis vos, in omni regione et in omni lingua Evangelium immutatum fuisse et unamquamque nationem Christianorum illud in loco proprio et in lingua propria immutasse, at hoc opus mirum est. Tot gentes Christianorum, quae in mundo sunt, [super lineam: quaeque] altera de altera notitiam non habet, altera alteram amicam non habet, altera ab altera tam distans est, altera alterius linguam non intelligit, quomodo fieri potest, ut omnes pariter Evangelium immutaverint et immutationem uniformem [13r] fecerint, ut ab immutatione unius ad immutationem aliarum nulla differentia sit. Hoc verbum rationi consentaneum non est et quicumque intellectu praeditus est, illud non potest recipere. Et Evangelium sanctum in omnibus linguis orbis sine differentia uniforme esse vos potestis videre in hac regione Agiam, nam hic Christianos habetis: Francos (seu Latinos) habetis, Syros habetis, Arabes habetis, Georgios habetis, Armenios habetis, et aliarum gentium, quarum altera alterius linguam non intelligit. Ergo Evangelium et libros eorum omnes videte, omnium collationem facite, et si vos linguas eorum non scitis, addiscite et Evangelium nostrum legite. In quacumque enim lingua illud uniforme inventuri estis et clarius sole visuri estis, verbum doctorum vestrorum, qui dicunt, Evangelium immutatum fuisse, falsum esse.

28Ex ratione alia falsitatem eorum ostendam, nimirum si quis Evangelium et alios libros sanctos nostros immutavit, talis ille vir aut Christianus fuit aut ex alia secta. Si ex alia secta, mundo manifestum est opus eius a Christianis recipi non potuisse. Et si dicitis Christianum fuisse [13v], quis potest fidem praestare? Numquid homo erit, qui legem propriam et libros fidei propriae corrumpat? Evangelium et lex Moysis et psalmi Davidis et alii libri sancti prophetarum testamenti veteris et testamenti novi omnes fides nostra sunt; illos corrumpere, illis unicum verbum vel unicam tantum litteram auferre aut in illis aucta[riu]m ponere nobis peccatum ingens est.

29Quomodo igitur potuit corrumpi? Quis corrupit? Quare corruperunt? Forsitan ea verba, quae, ut vos dicitis, de Muhammede loquebantur, abstulimus? Sed qua de causa? Ob inimicitiam, quam cum Muhammede habuerimus, non quia Muhammedem nunquam vidimus, et vos scitis Muhammedem ex Arabia egressum non fuisse et nos in regionem illius profecti non sumus.

30Sive verbum illud forte corrupimus, quia via Muhammedis valde difficilis est et nos non possumus per illam ambulare. Hoc etiam non, quia via Muhammedis valde facilis est. In via Muhammedis commoditas multa est: mulieres multae, ieiunia pauca, et illa carnem et omnes res alias comedendo tota nocte, in famulatu Dei nulla est molestia: omnia cum plena complacentia [14r] carnis sunt. Igitur si in Evangelio aut in lege Moysis aut in alio libro sancto nuncium de Muhammede fuisset, nuncium nimirum fidem eius bonam esse, nos quare non recepissemus?

31Forsitan nos insani sumus, ita ut, si viam Dei facilem habemus, illam relinquamus, et via alia difficili profiscamur et, ut ita faciamus, verbum sanctum in lege nostra corrumpamus et in tam magnum incidamus peccatum? Absit quod ita sit.

32Nos Dei gratia intellectu praediti sumus, Deum timemus et peccatum abominamur. Legem nostram et libros sanctos legis nostrae et singula verba, singulas litteras minimas, quae in illis scriptae sunt, super caput et super oculos nostros habemus et egregie custodimus; libros nostros non immutavimus, et si capitis res esset, non possumus immutare. Veritas tamen est, Muhammedem cum Alcorano eius a nobis non recipi, quia in Evangelio et in lege Moysis et in aliis libris sanctis de illo mentio non est nec unquam fuit. Muhammedani vero per viam a ratione aberrantem dicunt nos libros sanctos corrupisse, quia ream aliam non habent, quam contra nos in medium adducant.

[14v] Caput tertium
De adservatione imaginum

  • 16 Cf. Concilium Tridentinum, Sessio XXV, Decretum de invocatione, veneratione, reliquiis sanctorum et (...)

33Excusatum sit mihi hoc unum quod dicam consuetudindem antiquam Muhammedanorum esse, ut in Christianos quaedam testimonia falsa attolant et omne verbum, quod unus ex ipsis dicit, omnes recipiant absque quod videant, utrum verax sit an non. Ita dico propterea quod vos existimatis, a nobis imagines latria adorari et imaginibus debitum soli Deo cultum praeberi. Deus advertat, quod ita sit. Nos nec imagines adoramus nec ad imagines precationes effundimus neque ex imagine desiderium expetimus, at ex solo Deo, cum ei soli perfecta adoratio et latria conveniens sit.16 Tantum abest a nobis, quod idololatrae simus, ut in idololatras et in omnes Deum non agnoscentes et per viam Dei non bene profitiscentes, exercationem inferiamus. Attamen vos fortasse dicetis, si ita est, quare imagines effingitis? Responsio haec est. [verba, quae sequuntur, cancellata sunt:] Nos imagines effingimus et in ecclesia, id est in congregatione (nam congregatio

[manu tertia:] Imprimatur [? N.N ?]

Haut de page

Bibliographie

Primary Sources

Bellarmino, Roberto, Disputationes de controversiis Christianae fidei, tomus 1, Ingolstadt, D. Sartorius, 1586.

Della Valle, Pietro, Epistola Petri a Valle peregrini patricii romani ad nobilem persam Mir Muhammed Abd el Vehabi Sphahanensem de quidbusdam controversiis fidei inter Christianos et Muhammedanos, Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, MS Borg. lat. 545, fols. 44r-58v.

Secondary Sources

Goldziher, Ignaz, “Ueber muhammedanische Polemik gegen Ahl al-kitāb”, Zeitschrift der Deutschen Morgenländischen Gesellschaft 32, 1878, p. 341‒387.

Jeffery, Arthur, “Ghevond’s Text of the Correspondence between ʿUmar II and Leo III”, Harvard Theological Review 37, 1944, p. 269‒332.

Orsatti, Paola, “Uno scrittori trovato di Pietro Della Valle e la polemica religiosa nella storia degli studi sul persiano”, Rivista degli Studi Orientali 64, 1992, p. 267‒274.

Piemontese, Angelo M., Persica Vaticana. Roma e Persia tra codici e testi, (Studi e testi, 512), Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, 2017.

Rossi, Ettore, Elenco dei manoscritti persiani della Biblioteca Vaticana. Vaticani, barberiniani, borgiani, rossiani, Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, 1948.

Haut de page

Notes

1 See Matthew 24:5, 23‒24.

2 Matthew 24:24.

3 Mark 13:6, 21‒22.

4 Luke 21:8.

5 Qurʾān XXXIII.

6 Exodus 20:17.

7 Leviticus 19:18.

8 Matthew 7:16.

9 Matthew 5:27; Luke 16:18.

10 Concilium Tridentinum, Sessio XXIV, Doctrina de sacramento matrimonii: “Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronuntiavit [...]. Hoc autem vinculo duos tantum modo copulari et coniungi Christus dominus apertius docuit...”

11 Qurʾān IV, 3.

12 Matthew 5:32.

13 Matthew 5:32.

14 Cf. Qurʾān V, 13. See Goldziher, “Ueber muhammedanische Polemik”, p. 363‒380; Jeffery, “Ghevond’s Text”, p. 279–280.

15 Cf. Concilium Tridentinum, Sessio IV, Decretum de canonicis scripturis: “Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus [sc.: scripturarum sanctarum], prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit, anathema sit.” See Bellarmino, Disputationes de controversiis Christianae fidei, tom. I, lib. 2, c. 11‒14, col. 117‒137.

16 Cf. Concilium Tridentinum, Sessio XXV, Decretum de invocatione, veneratione, reliquiis sanctorum et sacris imaginibus: “Imagines porro Christi, Deiparae Virginis et aliorum sancorum [...] eisque debitum honorem et venerationem impertiendam; non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint colendae [...] veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant.”

Haut de page

Pour citer cet article

Référence papier

Michael Weichenhan, « Transcription of the Latin Translation of Pietro della Valle’s Risāla »MIDÉO, 35 | 2020, 245-262.

Référence électronique

Michael Weichenhan, « Transcription of the Latin Translation of Pietro della Valle’s Risāla »MIDÉO [En ligne], 35 | 2020, mis en ligne le 29 octobre 2020, consulté le 02 juillet 2022. URL : http://journals.openedition.org/mideo/5817

Haut de page

Auteur

Michael Weichenhan

Humboldt Universität zu Berlin

Haut de page

Droits d’auteur

Institut Dominicain d'Études Orientales

Haut de page
Rechercher dans OpenEdition Search

Vous allez être redirigé vers OpenEdition Search