Navigation – Plan du site
Maimonides’ Guide of the Perplexed, I, 31, in the Latin, Spanish and Italian Translations

Doctor Perplexorum, I, 31

p. 257-259

Texte intégral

Rabbi Mosis Majemonidis Liber מורה נבוכים Doctor Perplexorum… in Linguam Latinam perspicue et fideliter Conversus, a Johanne Buxtorfio, Fil. Additi sunt Indices Locorum Scripturae, Rerum et Vocum Hebraicarum, Basileae, Sumptibus et impensis Ludovici König, excudebat Jo. Jacob Genath, 1629, pp. 37‑40.

1De imperfectione Intellectus humani. Quod certos terminos praescriptos habeat. De differentia eius inter homines. Quae item Sapientiae caussae sint impedientes.

  • 1 In the margin: Apprehensio Intellectus est imperfecta.
  • 2 In the margin: Est differentia in Apprehensione secundum Individua.

2Sciendum est, esse Apprehensiones quasdam, quas Intellectus1 humanus facultate et natura sua apprehendere potest, et esse ǀ quasdam res, quas natura sua apprehendere nullo modo potest, ne quidem per caussam (hoc est per singularem gratiam et influentiam Divinam), sed quarum apprehensionis portae ipsi omni ex parte sunt clausae et obseratae: esse etiam quasdam, ex quibus aliquid apprehendit at assequitur, aliquid vero ignorat. Nam licet Apprehensionis facultatem habeat, non tamen sequitur, quod omnia possit apprehendere, prout sensus etiam quidem apprehendunt, sed in quavis distantia. Et sic reliquae facultates corporales, ut exempli gratia Si aliquis possit portare duo talenta, non sequitur, eum posse portare decem2. Quemadmodum autem inter Individua talis est differentia, ut unum altero praestet in istis apprehensionibus sensualibus, et reliquis facultatibus corporalibus, quemadmodum cuivis notum est, sic tamen, ut terminum certum habeant, nec in immensum vel infinitum progrediantur: ita judicium quoque idem est apprehensionum humanarum intellectualium. Est enim et hic magna differentia et imparitas, unusque altero multo est praestantior, quemadmodum hoc inter Litteratos inprimis videre licet. Nam est qui ex semet-ipso rem quandam per speculationem suam invenit, quam alius numquam potest intelligere; ita ut quamvis eam alius omni studio ipsum docere velit, quibuscunque exemplis illustret, et longo admodum tempore, nunquam tamen ad illam pertingere valeat intellectus ipsius, sed abbreviata sit manus intellectus eius ad eam intelligendam. Verum et haec praestantia non progreditur in infinitum: sed habet Intellectus humanus quoque cancellos suos, intra quos ipsi subsistendum. Sunt enim quaedam, quorum apprehensionem sibi impossibilem esse homo bene novit, unde etiam anima ipsius illa scire et cognoscere non avet; quia rem sibi impossibilem esse judicat, et nullam portam esse novit, per quam ad illorum cognitionem introire queat. Sic ignoramus numerum stellarum Coeli, an par sit vel impar: numerum item specierum animantium, mineralium, plantarum, et similium. Deinde sunt quaedam, ad quorum apprehensionem appetitus et desiderium hominis vehemens admodum est, in quibus indagandis et perscrutandis Intellectus ipsius omnes suos nervos intendit. Hinc apud omnes Gentes et omni tempore magna invenitur caterva hominum, speculationibus ejusmodi deditorum. Atque hic variae admodum et dissentientes sunt illorum opiniones, unde controversiae et quaestiones multae oriuntur: quia Intellectus in apprehensione illarum (hoc est in desiderio apprehendendi illas) pendet, et ita unusquisquue existimat, se invenisse viam, per quam naturam et veritatem illarum scire queat. Neque etiam in facultate Intelle- ǀ ctus humani est, demonstrationem illarum adducere. Nam de nulla re, quae demonstrari potest, controversia est vel dissensio: neque illi quisquam se opponit et contradicit, nisi ignorans et imperitus, quae contradictio vocatur demonstrativa (hoc hest contra ea, quae demonstrari possunt). Sic inveniuntur homines, qui controversiam movent de rotunditate Terrae, Coeli, et similibus. Verum isti nullum habent accessum vel introitum in hoc negotium. Confusio vero ista accidit potissimum et frequentissime in rebus Divinis: rarius in Naturalibus: in Mathematicis omnino fere deficit.

  • 3 In the margin: Caussa dissensionum et controversiarum.

3Alexander Aphrodisaus scripsit, tres esse caussas Dissensionum et Controversiarum3 : primo, Amorem dominationis et victoriae, φιλονείκειαν, haec enim impedit hominem, quo minus rem sicuti est apprehendat: secundo, Subtilitatem, profunditatem et difficultatem rei apprehendendae: tertio, Ignorantiam et inscitiam apprehendentis, ut et Imperfectionem et Imbecillitatem ejus ad apprehendendam rem, cujus apprehensio est possibilis.

  • 4 In the margin: Consuetudinis quanta vis.

4Et has quidem caussas commemoravit Alexander. Nos vero his nostris temporibus etiam quartam, quae ab ipso omissa, addere possumus, Consuetudinem scilicet vel Institutionem. Amant enim homines natura id, ad quod sunt assuefacti, et propendent ad illud4. Unde vides, quod illi, qui in pagis habitant, quia non solent ibi saepe caput et corpus lavare, voluptatibus indulgere, delicatisque cibis uti, civitates spernant, neque voluptatibus illarum frui desiderent, sed res malas potius eligant sibi assuetas, quam bonas, quibus assueti non sunt, nec magnopere in magnificis palatiis habitare, sericis ac pretiosis vestimentis vestiri, aut balneis, unguentis vel aromatibus se oblectare aveant. Idem plane accidere solet homini in sententiis et opinionibus, quibus innutritus est, ut prae amore illarum, ab illis dimoveri nequeat. Quae caussa est, ut homo saepe non possit apprehendere veritatem, quia scilicet illa sequitur, quibus est assuetus, quemadmodum vulgo hominum in corporeitate, et aliis rebus Divinis evenit, prout alibi declarabimus. Nam haec omnia ideo praecipue illis accidunt, quia exercitati et educati sunt in scriptis, quae inter ipsos magnifiunt, et quae secundum sensum litteralem de corporeitate docent, et aliis imaginationibus, in quibus nulla est veritas: intelligenda autem sunt parabolice, ob caussas, quas alibi adducam. Porro non existimare debes, ea, quae de imbecillitate et imperfectione Intellectus humani a ǀ nobis dicta sunt, et quod certus ac definitus ei praescriptus sit terminus, (vel, et de ejusdem limitatione) a Lege nostra solum dici. Nam hoc ipsum Philosophi quoque statuerunt et apprehenderunt, apprehensione perfecta sine ulla haesitatione aut dubitatione; prout sane res est extra omnem dubitationis aleam posita, nisi forte apud eum, qui plane ignarus est earum rerum, quarum demonstrationes evidentes habentur. Hoc caput quod concernit, fundamenti loco id quasi praemisimus ad sequentia.

Haut de page

Notes

1 In the margin: Apprehensio Intellectus est imperfecta.

2 In the margin: Est differentia in Apprehensione secundum Individua.

3 In the margin: Caussa dissensionum et controversiarum.

4 In the margin: Consuetudinis quanta vis.

Haut de page

Pour citer cet article

Référence papier

« Doctor Perplexorum, I, 31 », Yod, 22 | 2019, 257-259.

Référence électronique

« Doctor Perplexorum, I, 31 », Yod [En ligne], 22 | 2019, mis en ligne le 20 septembre 2019, consulté le 14 décembre 2019. URL : http://journals.openedition.org/yod/3944

Haut de page

Droits d’auteur

Licence Creative Commons
Yod – Revue des études hébraïques et juives est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.

Haut de page