Dux neutrorum, I, 30
Notes de la rédaction
In order to understand this extract in its context we recommand you to download the PDF.
Texte intégral
Moses Maimonides, Dux neutrorum. Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Ottoboniano Latino 644 [A], ff. 22r-23r; Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 15973 [B], ff. 17r-18r; Saint-Omer, Bibliothèque de l’agglomération, ms. 608 [C], ff. 11r-11v; Paris, Bibliothèque de la Sorbonne, ms. 601 [E], ff. 25v-26r; Graz, Universitätsbibliothek, ms. II 482 [G], ff. 22v; Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vaticano Latino 1124 [K], ff. 11r-v; Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vaticano Latino 4274 [L], ff. 19r-20r; Rabi Mosei Aegyptii Dux seu director dubitantium aut perplexorum, ed. Augustinus Iustinianus, Parisiis, Bade, 1520 [π], ff. XIr-XIv.
CAPITULUM XXX
1Scias, quod sunt intelligibilia multa, que intellectus humanus poterit apprehendere de natura sua per se. Sunt etiam multa in mundo, que nullo modo sunt in natura eius, ut acquirat ea, quia porte inquisitionis eorum sunt ei clause. Et sunt quedam, quorum partem potest homo apprehendere, partem vero non. Et licet sit apprehensor, non ideo sequitur, quod omnia possit apprehendere, sicut contingit in sensibus, quorum natura est apprehendere sensata propria, nec tamen apprehendunt ea quantumlibet remota. Sic etiam contingit in aliis viribus corporalibus, quia licet homo fortis possit portare duo talenta, non ideo poterit ferre decem talenta. Addunt autem singularia eiusdem speciei super se invicem in apprehensionibus sensibilibus et in aliis viribus corporalibus, sicut patet omnibus, sed tamen ista terminum habent, nec in infinitum procedunt. Idem iudicium est in apprehensionibus intelligibilibus humanis: addunt enim singularia eiusdem speciei super aliis singularibus. Et hoc manifestum est et notum apud sapientes, in tantum quod unus homo, ductu proprie investigationis, inveniet aliquod novum, quod alius homo numquam poterit intelligere, licet multotiens ei exponatur et per multiplices similitudines et in tempore longo. Et huiusmodi differentia non procedit in infinitum, sed intellectus humanus terminum habet, usque ad quem potest sine dubio pervenire, et in eo stare.
2Sunt etiam quedam, que probantur homini esse impossibilia, ut sciantur ab eo, nec invenit animam suam cupidam sciendi ea, quoniam cognoscit esse impossibile, ut sciat ea, nec habet portam, per quam intret ad sciendum ea; sicut ignoramus astrorum numerum, utrum sint paria aut imparia, et ignoramus numerum vivorum et metallorum et plantarum et similium.
3Quedam vero sunt, quorum videt homo animam suam cupidam, ut sciat ea, et persequitur intellectus scientiam veritatis ipsorum, et inquisitio ipsorum invenitur in hominibus speculatoribus sapientie in omni tempore. Et in illis multiplicantur scientie et opiniones hominum speculatorum, et inter eos incidit contrarietas, et multiplicantur dubitationes, quia intellectus pendet de scientia illarum rerum, id est cupiditas ipsius intellectus, et quia quilibet eorum putat se invenire viam scientie veritatis ipsorum. Et non potest intellectus humanus inducere probationem super hoc sine metu contradictionis in rationibus preter stultum, qui contradicit in contrario, quod vocatur contrarium probabile, sicut quidam contradicunt in spericitate terre et rotunditate celi et in similibus, et isti tales non habent ingressum in hac ratione. Et illa, in quibus renovatur dubitatio huiusmodi, sunt multa in genere rerum spiritualium, et pauca in rebus naturalibus, et deficient in rebus disciplinalibus.
4Dixit Alexander: tria sunt, que impediunt hominem apprehendere veritatem rei, sicut est amor altitudinis seu magnanimitatis et strenuitatis; secundum est subtilitas et profunditas rei investigande; tertium est ignorantia inquisitoris et brevitas potentie sue in apprehendendo, quod sibi convenit, ut apprehendat. In nostro autem tempore est causa quarta, quam non numeravit Alexander, quia non erat in tempore suo, hoc est societas et nutritura, quoniam in natura hominis est amor sequendi illum, cum quo habet societatem, et diligere ea, in quibus nutritus est, adeo quod videbit habitatores villarum, licet sint in illis in sordibus et in defectu delectationum et in malitia ciborum, ut odiant habitationem civitatum, nec delectantur in deliciis earum, et eligunt potius ea, in quibus nutriti sunt, quam ea, in quibus non sunt nutriti, licet sint meliora, nec placet anime ipsorum morari in curiis deliciarum, nec uti pannis pretiosis, nec delectari in balneis nec unguentis et odoribus bonis. Simile contingit homini in scientiis et opinionibus, in quibus nutritus est ab infantia sua, quoniam diligit illas, et confirmat rationes ipsarum, et anxiatur in contrariis. Et propter istam causam similiter deficit intellectus hominis in apprehensione veritatum, et sequitur ea, in quibus nutritus est, sicut contingit genti in corporeitate et multis modis spiritualibus, sicut postea explanabimus. Et hoc accidit propter societatem et nutrituram cum eis, quorum opinio firmatur in illis, et inducunt plana sua super corporeitate et super cogitationibus vanis et infirmis, sed dicta fuerunt per viam similitudinis propter causas, quas postea dicemus.
5Et non putes, quod hoc, quod diximus de brevitate intellectus humani et de termino, in quo stat, est dictum secundum legem tantum, sed iam dixerunt hoc philosophi, et investigaverunt inquisitione diligenti in fine inquisitionis preter legem et opinionem, et est verum, nec dubitat in eo nisi stultus, qui nescit ea, que probantur.
6Hoc autem capitulum non premisimus, nisi ut sit stramentum eorum, que sequuntur.
Pour citer cet article
Référence papier
« Dux neutrorum, I, 30 », Yod, 22 | 2019, 245-248.
Référence électronique
« Dux neutrorum, I, 30 », Yod [En ligne], 22 | 2019, mis en ligne le 20 septembre 2019, consulté le 23 mai 2025. URL : http://journals.openedition.org/yod/4061 ; DOI : https://doi.org/10.4000/yod.4061
Haut de pageDroits d’auteur
Le texte seul est utilisable sous licence CC BY-NC 4.0. Les autres éléments (illustrations, fichiers annexes importés) sont « Tous droits réservés », sauf mention contraire.
Haut de page